monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed responderet mihi fortasse, si viveret: Quo modo nos ista inpunita esse nollemus, quae ipsi dii sacra esse voluerunt, cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur, et Romanis moribus invexerunt et suis honoribus dicari exhiberique iusserunt? Cur non ergo hinc magis ipsi intellecti sunt non esse dii veri nec omnino digni, quibus divinos honores deferret illa res publica?
2 Quos enim coli minime deceret minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conviciis Romanorum, quo modo quaeso colendi putati sunt, quo modo non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter suos honores sua celebrari crimina poposcerunt?
3 Itemque Romani, quamvis iam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent, quos videbant sibi voluisse scaenicas turpitudines consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris actores talium fabularum nequaquam honoraverunt more Graecorum, sed, sicut apud Ciceronem idem Scipio loquitur, "cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt." Praeclara sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed vellem se ipsa sequeretur, se imitaretur.
4 Ecce enim recte, quisquis civium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei nullus ad honorem dabatur locus, verum etiam censoris nota tribum tenere propriam minime sinebatur. O animum civitatis laudis avidum germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi: qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore repelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur?
5 Illas theatricas artes diu virtus Romana non noverat, quae si ad oblectamentum voluptatis humanae quaererentur, vitio morum inreperent humanorum. Dii eas sibi exhiberi petierunt: quo modo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur Deus? et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si adoratur exactor?
6 In hac controversia Graeci Romanique concertent. Graeci putant recte se honorare homines scaenicos, quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani vero hominibus scaenicis nec plebeiam tribum, quanto minus senatoriam curiam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiusce modi ratiocinatio summam quaestionis absolvit.
7 Proponunt Graeci: Si dii tales colendi sunt, profecto etiam tales homines honorandi. Adsumunt Romani: Sed nullo modo tales homines honorandi sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur dii tales colendi sunt.